IOHANNES Faustus

IOHANNES Faustus
IOHANNES Faustus
vel Fust, primariâ Moguntinae in Germania familiâ natus, aurifabrilem primo, secundum quosdam, artem exercuit, Typographiae dein invento circa A. C. 1450. evasit clarissimus. Is enim non tantum typos singularesex aere primus efformavit, sed etiam princeps omnium typis descriptos libros orbi obtulit et communicavit: circa A. C. 1454. Exstat in Bibliotheca Academica Basileae Officiale Durandi, cum hac subscriptione: Ioahnnes Fustius, civis Moguntinus excudit, per Petrum de Gernsheim, A. C. 1459. Prope cuius aedes cum habitaret Ioh. Gutenbergius, de quo vide suo loco: hic familiariate cum Fausto contractâ, pecuniam ei ad sumptus obtulit, stipulatus, ut quidquid in illud opus impenderetur, communi utriusque lucro vel damno cederet. Postea exortâ inter illos lite, quae A. C. 1455. Iudicialis sententiâ finita fuit, Gutenbergius Arhentinam delatus, ex operis eo aliquot secum artraxit: quo tempore alii quoque, qui apud Faustum artem didicerant, eum deseruêrunt, et Francofurtum inque alia loca se recepêrunt, cum praecertim A. C. 1462. Moguntiâ captâ, direptâ ac incensâ, libertatis pristinae iacturam fecit: sic praeclara haec ars toti mundo innotescere coepit. Usus est inprimis Faustus Petro Schaffero, Gernsheimensi, postea genero suo: qui rationem invenit, quâ characteres matrici, ut vocant, in ciderentur et ex ea funderentur. Iidem attramenti impressorii gloria debetur, quam alii ei cum Gutenbergio faciunt communem. Ita Faustus, Gutenbergius et Schafferus inventae Artis triumviratum constituisse, dici possunt. De hoc Fausto lepidam narrat historiam Ioh. Walchius: Venit ist, inquit, antequam in vulgus artificium emanaret, Parisios, aliquot exemplaribus Bibliorum a se impressis instructus, quaestum illic ut faceret. Ac, postquam prius Bibliorum unicum exemplar manuscriptum 400. aut 500. coronatis venisset, Faustus sua singula 60. coronatis vendidit. Hîc primo non mediocriter mirati sunt homines, quâ factum, ut fingula sibi exemplaria exacte responderent, ut neque unicus apex per totum librum variaret:
Cunctantibus dein atque emptionem protrahentibus, suorum quaedam exemplarium Faustus 50. coronatis concessit, tandem etiam multo minoris permisit. Quod cum comperissent, qui primo maioris emerant, increbrescente interim compendii huius famâ, a Fausto deceptos se clamantes, pecuniae restitutionem ursêrunt, adeo ut illi et Parisiis et Moguntiae non parum negotii facesserent, in decad. fabular. Fabulâ 9. p. 181. Habuit is agnatum Iacobu, similiter aurifabrum. qui Consulem Moguntiae egit ipso Anno urbi fatali, de quo supra. Vide Bern. a Mallinkrot Dissert. de orut et progressu artis Typogr. et infra in voce Typographia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • FAUSTUS Johannes — vide Iohannes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Список римских консулов — Список содержит имена и даты полномочий древнеримских магистратов эпонимов (по которым назывались года): консулов, децемвиров, диктаторов и военных трибунов с консульской властью. Эпонимами в Риме, очевидно, являлись также и интеррексы, однако из …   Википедия

  • Список консулов Римской империи — Консульская процессия. Штучная мозаика из римской базилики Юния Басса (IV век). Список консулов …   Википедия

  • Liste der römischen Konsuln — Die Liste der römischen Konsuln (fasti consulares) bildete das Grundgerüst der römischen Geschichtsschreibung und der Datierung der modernen römischen Archäologie, da nach den Namen der eponymen Konsuln die Jahre bezeichnet wurden. Die Namen der… …   Deutsch Wikipedia

  • Consuls romains du Bas-Empire — Liste des consuls romains du Bas Empire Liste des consuls ordinaires romains de la mort de Commode, en 192 ap. J. C.aius jusqu en 541. Pour les consuls du Haut Empire, consulter Liste des consuls romains du Haut Empire Les consuls ordinaires qui… …   Wikipédia en Français

  • Liste Des Consuls Romains Du Bas-Empire — Liste des consuls ordinaires romains de la mort de Commode, en 192 ap. J. C.aius jusqu en 541. Pour les consuls du Haut Empire, consulter Liste des consuls romains du Haut Empire Les consuls ordinaires qui entraient en charge au début de l année… …   Wikipédia en Français

  • Liste des consuls romains du Bas-Empire — Liste des consuls ordinaires romains de la mort de Commode, en 192 ap. J. C.aius jusqu en 541. Pour les consuls du Haut Empire, consulter Liste des consuls romains du Haut Empire Les consuls ordinaires qui entraient en charge au début de l année… …   Wikipédia en Français

  • Liste des consuls romains du bas-empire — Liste des consuls ordinaires romains de la mort de Commode, en 192 ap. J. C.aius jusqu en 541. Pour les consuls du Haut Empire, consulter Liste des consuls romains du Haut Empire Les consuls ordinaires qui entraient en charge au début de l année… …   Wikipédia en Français

  • TYPOGRAPHIA — quae unicum est contra tineas et blattas, omnis eruditionis inimicas, remedium: quamque cum omnibus veterum inventis, certare facile posle censet Ioh. Bodinus, Meth. Histor. c. 7. non Saturnum, ut S. Cyprianus, de Idolis libr. sensisle videtur:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • List of Latinised names — Some notable people who have been referred to by Latinised names are:*Abulcasis (Abu al Qasim al Zahrawi) *Gustavus II Adolphus (Gustav II Adolf) *Leo Africanus (Al Hassan al Wazzan al Fasi) *Albatenius (Muhammad ibn Jābir al Harrānī al Battānī)… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”